monumenta.ch > Isidorus > sectio 279

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, Etymologiae, Liber 10, V, 279
[Vilis, a villa; nullius enim urbanitatis est.] Versipellis, eo quod in diversa vultum et mentem vertat. Inde et versutus et callidus. Violentus, quia vim infert. Vecors, mali cordis et malae conscientiae.